monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 53, 2
In finem Christum significari notissimum est. In carminibus, id est in psalmi praesentis opere. Carmen quippe est, quod metri alicuius pedibus procedens, statutis regulis continetur; sicut omne Psalterium in Hebraea lingua constat esse formatum. Istud ergo carmen Christi significat laudes. Intellectus autem David Dominum denuntiat Salvatorem, quem ille a proficue semper intelligens, nimio desiderio cupiebat salutariter advenire. Sequitur, cum venerunt Ziphaei, et dixerunt ad Saul: Nonne ecce David absconditus est apud nos? Hic iterum historia Regum introducitur ; nam Ziphei a vico Syriae, in quo habitabat Ziph, dicti sunt Ziphaei. Qui venientes ad Saul, prodiderunt David apud se esse celatum. Sed exerentes malitiam suam, sancto viro minime nocere potuerunt. Nunc videamus quos populos nomina ista significent, ut sacramenta huius psalmi evidentius innotescant. Ziphaei significant florentes, quod in isto mundo peccatoribus datum est. David autem figuram gerebat Domini Salvatoris, per quem declaratur populus Christianus. In hac ergo similitudine decenter exprimitur, hic perfidos esse florentes ac liberos, et fideles absconditos atque conclusos. Unde nunc propheta a talibus se liberari deprecatur, ne inimicorum manibus eorum proditionibus contradatur.